La morte di Fetonte - Studentville

La morte di Fetonte

Phaeton, Solis filius, precibus olim patre urgebat, ut singulari munere omnibus ostenderet divinam suam originem, de qua Epaphus, filius Iovis, dubitaverat. Tum Sol promisit se expleturum esse omne eius desiderium. Phaeton petivit ut per unum diem regeret currum Solis, nec pater, quamvis aegre, hoc recusare potuit. Iuvenis tamen vehementer ab eo admonitus est, ut iter medium inter caelum et terram teneret. Et primo divini equi imperio eius oboediverunt, sed, cum intellexerunt frena non cohiberi a Sole, iam retineri non potuerunt. Currus ad terram adpropinquavit et iam omnia ardore torrebantur;tum Iuppiter fulmine miserum audacem iuvenem necavit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti