La negligenza del senato è complicità di Catilina - Studentville

La negligenza del senato è complicità di Catilina

Nonnulli sunt in hoc ordine qui aut ea, quae imminent, non videant aut ea, quae vident, dissimulent, qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, verum etiam imperiti, si ego in hunc animadvertissem, crudeliter et regie me egisse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fateatur. Quodsi iste sese ex urbe eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos aggregarit (= aggregaverit), exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti