La pietas degli Sciti - Studentville

La pietas degli Sciti

Scytharum pietatis libenter testimonium reddo.Cum Dareus,Persarum rex,cum ingenti exercitu eorum regionem invasisset,Scythae,proelium detrectantes atque paulatim recedentes,ad ultimas regionis partes iam(ormai) pervenerant.Interrogati deinde a rege per legatos quando finem fugiendi aut quando initium pugnandi facturi essent,Scythae responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos,pro quibus dimicarent(per i quali combattere),habere:nunc tamen cum ipsi in regionem illam pervenissent ubi maiorum et parentum monumenta erant,Dareum sciturum (esse) quemadmodum Scythae proeliari solerent.Quo responso illa immanis et barbara gens ab omni feritatis crimine se redemit.Prima enim et optima pietatis magistra natura est,quae nullo usu litterarum indigens(senza aver bisogno di libri),propiis ac tacitis viribus,pietatem erga parentes liberosque pectoribus omnium hominum infundit.

  • Latino
  • Expedite
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti