La preparazione della battaglia presso il lago Trasimeno - Studentville

La preparazione della battaglia presso il lago Trasimeno

Tradunt Hannibalem, cum iam agros inter Cortonam urbem Trasumenumque lacum omni belli clade pervastavisset, ad loca insidiis opportuna pervenisse. Nam inter lacum et montes via angusta erat: ultra autem campus patescebat. Carthaginiensium dux ibi castra in aperto posuit, levis armaturae milites post montem circumduxit atque equitatum in saltus faucibus occultavit. Romanorum exercitus, Flaminii consulis ductu, ad lacum pervenit, angustias superavit conspiciens in campum tantum hostium peditatum, quod Hannibalis insidiae detegi non poterant. Cum autem densa nebula campo sederet, dum hostium agmina e collibus decurrunt, Romani improviso se circumventos esse senserunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti