La prima guerra persiana - Studentville

La prima guerra persiana

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plateas, quae mille miserunt milites. Miltiadis auctoritate, Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt. Deindepostero die sub montis radicibus aciem regione non aperta instruxerunt proeliumque commiserunt, ut montium altitudine tegerentur. Datis, etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile putaret. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit. In proelio pllus virtute valuerunt Athenienses et victoriam incredibilem obtinuerunt, quia decemplicem numerum hostium profligaverunt et perterruerunt: itaque Persae non castra, sed naves petierunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti