La processione in onore di Iside - Studentville

La processione in onore di Iside

Nunc, si sospitatricis deae peculiarem pompam intuemini, ecce influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis, linteae vestis candore puro luminosi, mulieres limpido tegmine obvolutae, viri tonsis capillis, funditus verticem praenitentes, qui aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepunt. Succedebant sacerdotes sacrorum mysteriorum tales, qui potentissimorum deorum gererent insignes exuvias. Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem, quae vespertinas illuminant epulas, sed aureum cymbium flammulam suscitans largiorem. Secundus similem vestitum induebat, sed manibus ambabus gerebat altaria, quae “auxilia” dicebantur, quia nomen iis dedisset deae auxiliatrix providentia. Procedebat tertius sacerdos cum palma auro subtiliter foliata et cum caduceo, velut si Mercurius ipse adesset. Si quartus gerebat aureum vasculum in modum papillae rotundatum, de quo lac libabat, quintus autem auream vannum laureis congestam ramulis, sextus portabat amphoram.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti