La repressione dei Baccanali - Studentville

La repressione dei Baccanali

Bacchanalia, si quidem primo paucis tradita sunt, deinde vulgata sunt per viros mulieresque. Additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Postquam vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae sunt, quia cuncti suae libidinis paratam voluptatem haberent. Statuit autem senatus ut gratiae consuli agerentur, qui eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigaverat. Quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandat; statuit ut sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae, non Romae modo, sed per omnia fora et conciliabula conquirantur, ut in consulum potestate sint; praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta misit, ne quis, qui Bacchi mysteriis initiatus erat, cum aliis conveniret sacrorum causa, neu tales res divinas faceret. Ante omnia quaestio decernitur de iis, qui conventus habuerunt vel coniuraverunt ut stuprum vel flagitium efficerent. Si qui nominatus profugisset, consules diem certam finivissent: ad eam nisi citatus respondisset, absens damnatus esset. Haec senatus decrevit.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti