La resurrezione di Gesù - Studentville

La resurrezione di Gesù

Sero autem post sabbatum, venit ad Iesu sepulcrum Maria Magdalene et altera Maria. Et ecce terrae motus evenit magnus: angelus enim Domini descendit de caelo, accessit ad sepulcrum, cuius lapidem revolvit et sedebat super eum. Erat autem species eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondit autem angelus et dixit mulieribus: “Nolite timere. Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum ubi positus erat. Et cito dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galileam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis”. Et mulieres discesserunt cito de monumento cum timore, et magno gaudio cucurrerunt ad discipulos eius, quibus Magistri resurrectionem nuntiaverunt. Et ecce Iesus occurrit illis et dixit: “Avete”. Mulieres autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti