La riconoscenza, madre di tutte le virtù - Studentville

La riconoscenza, madre di tutte le virtù

Gratum esse est virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? Qui sunt boni cives, qui militiae patriaeque prosunt, nisi qui patriae beneficia recordantur? Qui sancti sunt, qui religionem colunt, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? Quae potest esse vitae iucunditas sine amicitia? Quae porro amicitia potest esse inter ingratos? Qui est nostrum tam liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri sui cum grata recordatione in mente versentur? Cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt, ut ille sine multorum amicorum officiis stare possit? Ita fit ut nemo beate vivere possit, nisi qui gratus est.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti