La sconfitta di Zama - Studentville

La sconfitta di Zama

Ab Italia Hannibal invictus in patriam revocatus est tunc bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat. Cum eo, quoniam iam patriae facultates exhaustae erant, cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit, sed condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum illo conflixit: fugatus est; biduo et duabus noctibus post, Hadrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter milia passuum trecenta. In ea fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie axcesserant, insidias paraverunt ei, quos non solum effugit, sed etiam oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti