La scuola pubblica corrompe i costumi? - Studentville

La scuola pubblica corrompe i costumi?

La scuola pubblica corrompe i costumi? Versione tradotta di Quintiliano

Latino
Corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam

hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora facilem, da

negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem seèreta praebuerint. Nam et

potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est. At

si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei

praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravenì virum aut

fidelem libertum Iateri fui sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Quintiliano

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti