La spada di Damocle - Studentville

La spada di Damocle

Dyonisius, Syracusarum tyrannus, cum Damocles, unus ex eius adsentatoribus, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque umquam beatiorem hominem fuisse, olim ei dixit: <>. Cum se ille cupere dixisset, Damoclem conlocari iussit in aureo lecto, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros iussit consistere eique diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae, mensae conquisitissimis epulis extruebantur: fortunatum se Damocles putabat et ex se quaerebat num tam beatus futurus esse! In hoc medio apparatu Dyonisius fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Damocles, tanto terrore captus est ut nec pulchros illos ministratores aspiceret nec manum porrigeret in mensam; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollebat esse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti