Versione tradotta de La Spada di Damocle
Dionysìus, Syracusanorum tyrannus, ipse iudicavit quam esset beatus. Nam, cum quidam
ex eius adsentatoribus, Damòcles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominationis, rerum abundantiam,
magnificen-tiam aedium regiarum, negaretque umquam beatiorem quemquam filisse:
“Cupisne igitur – inquit – o Damòcles,
quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?” Cum ille se cupere dixisset, Dionysius collocari
iussit hominem in aureo lecto, strato puicherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit
argento auroque caela-to. Tum ad mensas servos delectos iussit consistere eosque nutum illius intuen-tes diligenter ministrare.
Adérant unguenta, coronae; incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatum se Damòcles putabat.
In hoc medio apparatu tulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit Dyonisius, ut impendéret illius beati
cervicibus. Itaque nec pui-chros ìllos mìnìstratores aspìciebat nec plenum artis argentum nec manum por-rigebat in mensam, iam
ipsae defluebant coronae; denique exoravit ‘tyrannus, ut se amittèret quod ille iam beatus non cupèret esse. Ita Dyonisius
demonstravit nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Cicerone