La spedizione dei capi greci contro Troia - Studentville

La spedizione dei capi greci contro Troia

Paris, filius Priami, Troianorum regis, olim ex Asia in Graeciam navigavit, Corintho Spartam venit et a Menelao, Lacedaemoniorum rege, hospitio acceptus est. Sed Veneris voluntate Helenam, pulchram Menelai uxorem, dolo rapuit et secum Troiam duxit. Menelaus iniuriam non toleravit et aliorum Graecorum regum auxilium rogavit. Ex tota Graecia magni viri in Boeotiam convenërunt: Agamennon, Menelai frater, Mycenis; Aiax, Telamonis filius, cum fratre Teucro ex insula Salamina; Nestor, vir senex, sed magna vi et animi et corporis, Pylo; Achilles cum amico Patroclo ex Thessalia; Ulixes ex insula Ithaca. Agamennon viros in consilium vocavit et sic incitavit: «Virum Troianum impium et superbum, quia ius hospitii violavit et magnum scelus fecit, poenä afficere debemus: bellum igitur in Asiam inferemus et Troiam delebimus». Omnes duces consenserunt et ad Agamennonem imperium belli contra Troianos detulerunt. Tum classis multarum navium parata est, multi milites in naves impositi atque in Asiam traiecti sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti