La Speranza, ultima dea - Studentville

La Speranza, ultima dea

Ut Graeci et Romani adfirmabant, Spes ultima dea est et omnium rerum pretiosissima, quia sine Spe homines vivere nequeunt. Romani Spem deam putabant et divino cultu honorabant. Nam eius effigiëi magna marmorea templa et aras dicavërunt multaque sacrificia rite perpetravërunt. Dea Spes dexterä manu florem tenet, sinisträ vestis laciniam. Eius risus expectationem secundarum rerum significat, rerum adversarum fletus. Prima mundi aetate, cum homines ferino cultu vivebant, Pandöra, prima mulier et Epimethei uxor, amphôram aperuit quam a love accepêrat; tum omnia mala omnisque generis pernicies terram invasërunt: sola spes in ima amphôra mansit, quare spes ultima dea appellata est. Tum Iuppiter, humani generis miserîtus, spem hominibus restituit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti