La statua di Esculapio portata a Roma - Studentville

La statua di Esculapio portata a Roma

Romanus senatus, quia in urbe gravis pestilentia saeviebat, oraculi monitu, decem legatos cum Quinto Ogulnio principe, ad Aesculapii templum in Greciam miserunt ut dei effigiem in Italiam deportarent et finem rebus adversis facerent. In templo apud Epidaurum urbem ingens simulacrum Aesculapii erat, mirae speciei. Cum legati Romanorum in templum intraverunt, ad simulacrum dei anguis, venerabilis potius quam horribilis speciei, venit et postea cum simulacro in navem ascendit et apud tabernaculum Ogulnii stetit. Ut navis ad Tiberim pervenit, anguis in proximam Tiberinam insulam desiluit et ibi per multos dies immobilis iacuit. Cum aedem senatus Romanus Aesculapio dedicavisset, pestilentis perniciei exitus fuit.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti