La tattica di Quinto Fabio Massimo il «Temporeggiatore» - Studentville

La tattica di Quinto Fabio Massimo il «Temporeggiatore»

Hannibal, Alpibus superatis, in Padanam planitiem descendit. Inde, Publio Scipione apud Ticinum flumen victo, Sempronio consule apud Trebiam flumen fugato, Flaminio consule apud Trasumenum lacum profligato, ad Italiam inferiorem exercitum duxit, iter per Apenninos faciens. Tum senatus Q. Fabium Maximum dictatorem creavit, qui contra hostem toties victorem missus, Hannibalis impetum cunctando fregit. Is enim, pristinis cladibus edoctus, belli rationem mutavit: per loca alta praeruptaque exercitum ducebat, nusquam fortunae se committebat, numquam in castris copias tenebat, quoniam Carthaginiensium impetum timebat, Hannibalis exercitum continenter agitabat sed nullam occasionem pugnandi ei dabat. Improvise in Hannibalis milites e castris frumentatum exeuntes impetum faciebat, agmen carpens et milites palantes excipiens. Itaque ex levibus proeliis Fabius semper victor evasit. Tamen sollers eius cunctatio a populo Romano imperitia existimata est et ille irridenter Cunctator cognominatus est. Tum Fabius sua sponte belli imperium deposuit et privatus rediit. Sed paulo post, nuntio de clade Cannensi Romam allato, Fabius propter suam prudentiam consul creatus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti