La temerarietà è causa di rovina - Studentville

La temerarietà è causa di rovina

In Macedonum exercitu, qui duce Alexandro iter per Indorum regionem faciebat, temeritate atque audacia insignes erant Symmachus et Nicanor, nobiles iuvenes, ad spernendum omne periculum accensi. Quibus ducibus, promptissimi militum lanceis modo armati, transnavere (= transnaverunt) in insulam quae in medio Indo amne erat quamque (= et quam) frequentes hostes tenebant. Cum eo pervenissent, multos Indorum, nulla re magis quam audacia armati, interemerunt. Abire cum gloria poterant, nisi admodum temerarii fuissent; dum supervenientes contemptim et superbe quoque exspectant, circumventi ab his qui occulti enaverant, eminus telis obruti sunt. Qui effugerant hostem aut impetu amnis ablati sunt aut vorticibus impliciti.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti