La teoria e la pratica - Studentville

La teoria e la pratica

Cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul et invitatus esset ab hospitibus suis ut Peripateticum Phormionem philosophum audiret, cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale quidnam ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. Neque mehercule iniuria fuit; quid enim aut adrogantius aut loquacius fuit quam Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra viderat, numquam denique ullum publicum munus attigerat, praecepta de re militari dare Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certaverat? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod non te, Quinte frater, ut Hannibalem Phormio docuit, sed pueros aut adulescentulos docere conantur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti