La turpe fine di un generale spartano - Studentville

La turpe fine di un generale spartano

Pausanias Lacedaemonius, magnis virtutibus praeditus, admodum incostans fuit. In proelio apud Plataeam adversus Persas, Graecorum exercitum feliciter duxerat. Deinde, quoniam Lacedaemonii de eius fide graves suspiciones habuerant, eum in iudicium vocaverunt atque capite damnaverunt. Tum Pausanias in Minervae aedem confugit. Hinc ne discedere posset, statim ephori eius aedis valvas obstruxerunt tectumque diruerunt, ut celeriter Pausanias vitam amitteret. Eo tempore Pausiniae mater adhuc in vita erat. At ipsa, postquam de filii scelere comperit, in primis lapides ad introitum aedis portavit ut filium clauderet. Ita Pausanias magnam belli gloriam turpissima morte maculavit. Nam fames atque sitis brevi tempore Pausaniam debilitaverunt, qui confestim animam efflavit. Lacedaemonii primum procul ab eo loco corpus aius infoderunt, inde eodem loco, ubi vitam amiserat, sepeliverunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti