La vera generosità - Studentville

La vera generosità

Aut opera benigne fit’ indigentibus aut pecunia. Facilior est haec, locupléti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Nam qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuérint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficientiae paratiores erunt ad bene de multis promerendum. Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benevolentiam Macedonum consectetur. «Quae te — inquit — ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fare, quos pecunia corrupisses? An (= «O forse») tu id agis, ut Macedònes non te regem suum, sed ministrum et praebitorem (= «fornitore») sperent fore?». Bene (dixit) «ministrum et praebitorem», quia sordidum regi (est), melius etiam quod largitionem corruptelam dixit esse. Fit enim deterior qui acdpit atque etiam ad idem seniper exspectandum paratior. Hoc illefilio (dixit), sed praeceptum putemus omnibus.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti