De Officiis

Opera di

Cicerone.

Libro 1, Par. 1

Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo […]

Libro 1, Par. da 56 a 60

Libro 1 Paragrafo 56 Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque ut eos diligamus in quibus ipsa inesse videatur tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem studia sunt eaedem voluntates in iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac […]

Libro 1, Par. da 136 a 140

Paragrafo 136 Sed quomodo in omni vita rectissime praecipitur ut perturbationes fugiamus id est motus animi nimios rationi non obtemperantes sic eiusmodi motibus sermo debet vacare ne aut ira existat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat maximeque curandum est ut eos quibuscum sermonem conferemus et vereri et diligere videamur. Obiurgationes […]

Libro 2, Par. da 56 a 60

Paragrafo 56 Itaque miror quid in mentem venerit Theophrasto in eo libro quem de divitiis scripsit in quo multa praeclare illud absurde: est enim multus in laudanda magnificentia et apparitione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis cuius pauca exempla posui multo et maior videtur et certior. Quanto Aristoteles […]

Libro 3, Par. da 46 a 50

Paragrafo 46 Cum igitur id quod utile videtur in amicitia cum eo quod honestum est comparatur iaceat utilitatis species valeat honestas. Cum autem in amicitia quae honesta non sunt postulabuntur religio et fides anteponatur amicitiae; sic habebitur is quem exquirimus dilectus officii. Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur ut in Corinthi disturbatione nostri; durius […]

La vera generosità

Aut opera benigne fit’ indigentibus aut pecunia. Facilior est haec, locupléti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior. Nam qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuérint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficientiae paratiores erunt ad bene de multis promerendum. […]

Libro 1, Par. 2

Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum et disces quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit. Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio–nihil enim impedio–orationem autem Latinam efficies profecto […]

Libro 1, Par. da 61 a 65

Libro 1 Paragrafo 61 Intellegendum autem est cum proposita sint genera quattuor e quibus honestas officiumque manaret splendidissimum videri quod animo magno elatoque humanasque res despiciente factum sit. Itaque in probris maxime in promptu est si quid tale dici potest: “Vos enim iuvenes animum geritis muliebrem illa” virgo “viri” et si quid eiusmodi: Salmacida spolia […]

Libro 1, Par. da 141 a 145

Paragrafo 141 In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda primum ut appetitus rationi pareat quo nihil est ad officia conservanda accommodatius deinde ut animadvertatur quanta illa res sit quam efficere velimus ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur quam causa postulet. Tertium est ut caveamus ut ea quae pertinent ad liberalem speciem […]

Libro 2, Par. da 61 a 65

Paragrafo 61 In illo autem altero genere largiendi quod a liberalitate proficiscitur non uno modo in disparibus causis adfecti esse debemus. Alia causa est eius qui calamitate premitur et eius qui res meliores quaerit nullis suis rebus adversis. Paragrafo 62 Propensior benignitas esse debebit in calamitosos nisi forte erunt digni calamitate. In iis tamen qui […]