La verità ... non offende - Studentville

La verità ... non offende

Alexander Magnus, Macedonum rex, dum ad Asiae litora accedit, in ferum piratam forte incidit. Postquam praedonem comprehendit, rex hominem sic interrogavit: «Cur maria infesta facis, nautis terrorem inicis et damna paras?». At pirata callida temeritate regi respondit: «Ego maria infesta facio velut tu infestum orbem terrarum (facis). Sed quod parvo navigio id facio, latro ac praedo vocor, tu autem quod magna classe et multis viribus idem facis imperator vocaris». Hominis verba temeraria regi iram non moverunt; immo vero ab Alexandro probata sunt. Nam piratam inviolatum rex dimisit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti