La villa-fattoria di Plinio a Laurento - Studentville

La villa-fattoria di Plinio a Laurento

Miraris quod tantopere Laurentinum meum amo; desines mirari, cum cognoveris gratiam villae meae, amoenitatem loci, litoris spatium. Hic multi greges ovium, multa equorum boumque armenta sunt, quod caelum mite et pabula lata sunt. Villa ampla et multis usibus capax est: atrium nec exiguum nec sordidum (est), triclinium magnum et satis pulchrum, cubicula spatiosa; ego tamen praecipue porticum amo, quod gratum receptaculum contra tempestates praebet. Mare non pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas suggerit. Villa mea etiam mediterraneas copias praestat, lac in primis, quia e pabulis huc greges armentaque conveniunt, cum aquam umbramque petunt. Quare Galle, ad me propera: sic tu magnas dotes villae meae cognosces et ego laetus ero, quod te revisam. Vale!

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti