La vita in campagna - Studentville

La vita in campagna

Vita rustica saepe dura est semperque erit, sed sedulus agricola animum laetum serenumque habet. Romani agricolae seduli curvo aratro semper agros scindebant et arabant, aridas glebas volvebant aut pirorum et malorum altarum ramos recidebant, matura poma cum filiis colligebant. Apud rivum, ubi ripae teneris herbis teguntur, agricola fessus somno indulget; sub populi umbra eius filius iacet et rustica fistula canit. Raucae cicadae stridunt et placido vento aristae moventur. Laetae puellae odoriferum anethum, violas pallidas et candida lilia colligunt et in Nympharum aris deponunt; lauro et myrto pulchras coronas conserunt. Prima vespera agricolae filius haedos et capros numerabit et postea ad parvam casam revertet. Agricola quoque ad parvam casam laetus revertet et filiis atque filiabus fabulas narrabit. Iam amoena prata et silvae tacent et summa villarum tecta fumant.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti