La vita nei campi - Studentville

La vita nei campi

In agris dura et laboriosa vita est, sed agricolae assiduas curas et crebra incommoda aequo animo ferunt. Cum aurora apparet, agricolae impigri iam vigilant; rastros, sarcula, palas magna cum sollertia parant, agros frugiferos aratro arant, aridas glebas irrigant, frumentum condunt, in hortis de malis pirisque mala et pira decerpunt, in vineis vendemiam faciunt. Interdum murum vel fossam vel puteum aedificant aut casam reficiunt. Cum stella Vesper nuntiat vesperum, agricolae tauros, vitulos, equos in stabula reducunt, dum feminae lucernas accendunt et parcam mensam parant. Post cenam in area avia pueris puellisque pulchras fabulas narrat. A poëtis agricolarum vita beata appellatur, quia agricolae magnas divitias non habent et avaritiam ignorant: divitiae enim saepe causa aerumnarum sunt, avaritia semper virorum animos turbat. Agricolarum domicilia neque marmoreis columnis neque pretiosis tabulis neque splendidis statuis ornata sunt, sed industrii et parci agricolae vitam tranquillam agunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti