La volpe e l'aquila - Studentville

La volpe e l'aquila

Olim aestate vulpinos catulos aquila abribuit et in alta arbore ante pullorum ieiunorum suum nidum posuit. Catulorum mater ad arborem anxia adpropinquavit et luctuosis precibus catulos suos petivit. Aquila, quae in alto nido tuta stabat, miserae matris lamentationes per multas horas contempsit. Tum vulpes maesta ab Iovis ara igneam facem rapuit et, apud altae arboris pedes, aquilae inimicae dixit: “Meos filios mihi redde, alioquin flammis et tuam arborem et tuum nidum incendam”. Tum aquila, terroris plena, vulpi natos integros tradidit et eius veniam imploravit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti