L'agricoltura non è più amata - Studentville

L'agricoltura non è più amata

Viri magni avi nostri praeponebant rusticos Romanos urbanis. Qui enim villa rustica vivunt ignaviores sunt quam qui in fundis agricolarum opera faciunt, itaque qui in oppido sedebant putabantur desidiosiores quam qui rura colebant. Donec illi rura coluerunt et institutum servaverunt, et cultura agros semper fecundus habebant et valetudinem firmam habebant, nec Graecorum urbana desiderabant gymnasia, quae nunc vix satis singula sunt. Et hodie villae rusticae multis vocabulis retinniunt Graecis, cum patres familias vocant particulatim loca, procoeton, palestra, apodyterion, peristylon, ornithon, peripteron, oporotheca. Igitur postquam intra urbium moenia fere patres familiae correpserunt, falcem et aratrum reliquentur et manus movent in theatro ac circo, non iam in segetibus ac vinetis. Denique multos homines locamus qui nobis frumentum advehunt ex Africa et Sardinia et in navibus vindemiam condimus ex insula Coa et Chia.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti