L'alleanza tra due popoli rivali - Studentville

L'alleanza tra due popoli rivali

Post Numae mortem populus Tullum Hostilum regem esse iussit. Tullus non solum Numae dissimilior fuit, sed ferocior quam Romulus. Cum aetas, vires gloriaque avita eius animum stimularent, credibiliorem belli causam reperiebat. Tunc forte agrestes Romani ex Albano agro, Albani e Romano praedas invicem fecerunt. Romani celeriores Albanis missi sunt ut ab eis res repeterent. Cum autem Albani negavissent, Romani bellum indixerunt. Dimicatio autem civili bello similior fuit, prope interparentes natosque, cum ab Albanorum regum stirpe Romani oriundi essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit quod non acie certatum est et damna leviora fuerunt; postremo duo populi in unum confusi sunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti