L'artiglieria romana - Studentville

L'artiglieria romana

A Vegetio, rei militaris perito, non solum de veteris militiae more, de pugnae ratione , sed etiam de legionis Romanae armis ac machinis multa nobis traduntur.
Legio non tantum militum numero sed etiam genere ferramentorum consuevit vincere. Primum milites impetus faciunt iaculis, quae nullae loricae, nulla scuta possunt propulsare. Nam in omnibus centuriis legio consuevit habere carroballistas, quibus muli, ut traherent, et milites, ut eas armarent et dirigerent, deputantur.
Carroballistae non solum castra defendunt, sed etiam in campo post aciem ponuntur; earum impetibus nec equites loricati nec pedites scutati hostium possunt resistere. Obsidere autem urbem saepe est difficile ac longum onus: nam necesse est arte confligere. Ad urbis moenia admoventur testudines, arietes, falces, vineae, plutei, muscoli, turres ut muri subruantur, tela iactentur, defensores urbis prosternantur.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti