L'asino che attraversa il fiume - Studentville

L'asino che attraversa il fiume

Olim asinus, magno salis pondere gravatus, iter per flumen facere debebat.Dum est in flumine et super labricos lapides incertis pedibus procedit; forte in aquam cecidit et totum sal licuit.Cum igitur surrexit, magno cum gaudio sarcinae onus super dorsum valde deminutum animadvertit.Haud multo post rursus ad flumen pervenit cum magna sarcina, tum autem spongiis oneratus.Cum ad aquam accessit, sic cogitavit:”Si in flumen de industria incidero, iterum sine dubio ponderis levamen obtinebo”. Valde laetus igitur per flumen procedere incepit; cum autem ad medium pervenit, ultro crura flexit et in aqua procubuit. Tunc vero spongiae, aqua imbutae, onus praeter modum auxerunt miserumque animal cum tota sarcina ad imum rapuerunt. Sic perfidum iumentum dignas fraudis poenas indigna morte persolvit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti