L'attacco a Catilina - Studentville

L'attacco a Catilina

Recognosce mecum tandem noctem illam hesternam; dico te hesterna nocte venisse inter Falcarios – non agam obscure – in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu eos, qui tecum una fuerunt. O di immortales! Ubinam gentium sumus? In qua urbe vivimus? Quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de omnium nostrum interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitant. Hos ego video consul et de republica sententiam rogo; non committo ut id fieri possit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti