Le divinità dei Galli - Studentville

Le divinità dei Galli

Multa apud Caesarem legimus de Gallorum moribus et eorum religione. Ii maxime Mercurium deum colunt; illius sunt multa simulacra; eum cunctarum inventorem artium aexistimant, itinerum ducem mercatorumque patronum. Post eum Galli Apollinem, Martem, Iovem et Minervam colunt. De illis diis opinionem fere quam reliquae gentes habent. Nam Apollo morbos depellit, Minerva operum atque artificiorum initia docet, Iuppiter imperium caelestium tenet, Mars bella regit. Illi Galli praedam belli plerumque devovent, ut sibi eius favorem concilient, et, cum hostes superaverunt, animalia, quae ceperunt, immolant reliquamque praedam in unum locum excipiunt. Postquam suis opibus hostes fuderunt, multis in civitatibus exuviarum tumulos exstruunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti