Le giornate e le sere nella fattoria - Studentville

Le giornate e le sere nella fattoria

Apud densam silvam magna villa posita est et circa villam casae rusticae sunt. Ibi agricolae cum filiis et filiabus habitant. Casae agricolarum parvae sed mundae et venustae sunt, quia fenestrae et iannuae rosis hederaque ornantur et sic incolis laetitia paratur. In villis horae diurnae operosae sunt: ab agricolis terra aratur, vineae curantur, capellae et agnae pascuntur, aqua ex fossis in terram deducitur. Ob agricolarum sedulam operam oleae, uva, castanearum et fabarum copia gignuntur. In villarum areis saepe gallinae et columbae ab agricolarum feminis aluntur. Nec minus operosae erant antiquitus nocturnae horae. Ubi enim circa villam densae tenebrae erant, casae lucernis illuminabantur: tunc a feminis lana tractabatur et ab agricolis rusticae opellae curabantur. Foris iterim tenebris villa, casae, areae, silvae involvebantur: tacebant ferae, non sibilabant merulae, nec cantabant alaudae vel lusciniae. Solum noctua importuna in proximae silvae umbris stridebat et infaustam querellam tollerabat.Ab incolis tamen in tutis casis minae noctuarum non curabantur.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti