Le legioni di Cesare attraversano il Tamigi - Studentville

Le legioni di Cesare attraversano il Tamigi

Caesar, cognîto consilio Britannorum, ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit. Quod flumen uno omnïno loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem3erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a perfugis captivisque, Caesar, praemisso equitatu, confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solum ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti