Le letture pubbliche - Studentville

Le letture pubbliche

C. Plinius Sosio Senecioni suo s.
Magnum proventum poëtarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies fuit, quo non recitaret aliquis. Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, at tamen ad audiendum pigre coitur. Plerique in vestibulo sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent an iam recitator intraverit, an coeperit praefationem, an ex magna parte evolverit librum; tum demum ac tunc quoque lente cunctanterque in stationem ineunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere. At hercule maiores nostri aiebant Claudium principem, cum in Palatio spatiaretur audivissetque clamorem, causam requisisse, cumque ei dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse. Nunc fit ut plerique, multo ante ad recitationem invitati, non adsint; si autem commonefiunt et adsunt, queruntur se diem perdidisse. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, ii quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nulli recitationi defui.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti