Le Ninfe - Studentville

Le Ninfe

In antiquis fabulis Nymphae, dearum adseculae, naturae potentiam exprimunt,adflant, ergo naturae animae sunt: Nimphae terrarum, silvarum aquarumque et deae putantur a poetis. Nymphae in speluncis habitant, in natura libere vivunt, saepe telam texunt, vel in herbis vel per silvas ob laetitiam saltant et etiam feras agitant. Interdum agricolae a Nymphis adiuvantur. Saepe Nymphae musicam et saltationem amant et etiam poetas adflant. Tamen non semper benevolentiam adversus humanam naturam ostendunt: interdum enim Nymphae adversus terrarum silvarumque incolas crudeliter agunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti