Le oche salvano il Campidoglio - Studentville

Le oche salvano il Campidoglio

Brennus, Gallorum dux, postquam cum suo barbarorum grege Alpes transierat, in Italiam descendit et Romam contendit. Cum Gallorum copiae urbes vicosque transibant, incolas interficiebant omniaque ferro ignique vastabant. Tum Italicarum urbium incolae, perterriti, auxilium Romanorum petiverunt, qui contra Brennum fratres Fabios cum duabus legionibus miserunt. Sed Galli apud Alliam flumen Romanorum legiones profligavërunt atque Romam obsederunt. Tum Romani, formidine capti, urbem reliquerunt et cum senibus, mulieribus liberisque Veios confugërunt. Itaque barbari sine ullo periculo in urbem inierunt et sub Capitolii moenia pervenerunt. Iam Galli tacite in arcis moenia ascendebant, cum repente anseres, qui in Iunonis templo erant, suis clangoribus Marcum Manlium, arcis custodem, e somno excitaverunt. Tum Manlius arma arripuit et Romanos milites in auxilium vocavit: post acrem pugnam Galli a Romanis victi sunt et a Capitolio repulsi (sunt). Itaque Roma anserum clangoribus servata est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti