Le qualità del precettore - Studentville

Le qualità del precettore

Versione tradotta di Le Qualità del Precettore di Quintiliano

Sumat igitur ante

omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet. Ipse nec

habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. Plurimus

ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. Minime iracundus, nec tamen eorum, quae

emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus. Interrogantibus libenter

respondeat, non interrogantes. percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res

altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendando, quae cotrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam

id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid immo multa cotidie dicat,

quae secum. auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur,

vox alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Vix autem

dici potest, quanto iibentius imitemur eos, quibus favemus.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Quintiliano

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti