Le ragioni dei vinti: l'imperialismo di Roma - Studentville

Le ragioni dei vinti: l'imperialismo di Roma

Mihi venit in mentem priorum pugnarum, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, quae spem ac subsidium in nostris manibus ponebant, quia nos nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos, terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac obscura fama in hunc diem defendit; atque omne ignotum plurimi habetur; sed nunc terminus Britanniae patet, nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuerunt terrae, mare scrutantur eorumque interest patriam nostram subigere, quam contra nostrum est defendere: si locuples hostis est, avari sunt, si pauper, tam ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit; soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant. Nostrum est igitur Romanos repellere atque ego hoc unum vos moneo, ut armis Britanniae vitam libertatemque defendatis.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti