Le rane chiedono un re - Studentville

Le rane chiedono un re

Ranae Libertate sua non contentae erant.Itaque a Iove clamore magno regem
petiverunt,ut dissolutos mores vi compesceret.Pater deorum risit atque illis
dedit parvum tigillum.Illud subito vadis motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc limo diuiacebat iners,forte una rana tacite caput e stagno tollit,explorat
regem et cunctas evocat.illae sine timore certatim adnatant lignumque supra
turba insilit.Igitur alium regem petierunt a Iove,quod iste inutilis erat.Tum misit illis hydrum:is dente aspero corripere coepit singulas.Frustra necem
fugitant inertes,vocem praecludit terror.Furtim igitur dant Mercurio mandata
ad Iovem,adflictis ut succurrat.Tunc contra deus:Quiavestrum bonum non
accepistis,malum tolerate.Hoc sustinete,ne maius veniat malum.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti