Le terme dei Romani - Studentville

Le terme dei Romani

Inter multa Romae aedificia publica fuerunt plurimae et celebratae thermae, ad quas multi, patricii et plebeii, conveniebant et in quibus multa negotia etiam conficiebant. In thermis Romani incolae non solum lavabantur, sed etiam in ludis gymnicis se exercebant; praeterea in thermis varia loca erant: in frigidario frigida aqua perfundebatur, in calidario autem calida aqua adhibebatur; in tepidario, denique, inter frigidum et calidum balineum breviter consistebatur. Saepe in thermis Romani antiqui etiam natatorias et palaestras aedificaverunt. Antiquae thermae modestae et parvae fuerunt, at post Augustum sumptuosa, ampla et exquisita thermarum aedificia cunctis Romanis constructa sunt. Inter alias thermas magnificae et clarae fuerunt thermae Antoninianae, quas Caracalla apud Aventinum aedificavit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti