Le virtù stoiche nella cultura latina - Studentville

Le virtù stoiche nella cultura latina

Si enim quisque maxime perspicit quid in re quaque verissimum sit et acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas. Reliquis autem tribus virtutibus necessitas proposita est ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur, ne quis coniunctionem hominum omittat, sed ut omnes animi excellentiam magnitudinemque ostendamus cum in comparandis opibus nobis et propinquis, tum multo magis in his ipsis despiciendis. Itaque numquam non maiorum virtutes exerceamus: illud autem est maxime admiratione dignum, quod constantiam et moderationem et alias similes, ut honestatem et decus, conservamus.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti