Le vittorie di Mario contro Cimbri e Teutoni - Studentville

Le vittorie di Mario contro Cimbri e Teutoni

Antiquis temporibus Cimbri et Teutones in Germania habitabant. Postea in Galliam Teutones et in Italiam Cimbri migraverunt et hic feraces agros ferro ignique vastaverunt. Contra barbaros Romani Gaium Marium consulem, virum insignis ingenii et audacem ducem, cum ingentibus copiis miserunt. Marius primum Teutones apud Aquas Sextias in Gallia Transalpina devicit, deinde Cimbros apud Campos Raudios in Padana regione profligavit; itaque populus Romanus a Mario liberatus iam barbarorum incursiones non timuit. Nam Germanorum gentes post cladem, consciae virtutis Romanorum, cum reliquis copiis Alpes iterum superaverunt et in Germaniam remeaverunt. Cum ergo Marius Romam revertit, omnes cives obviam duci victori processerunt atque ob tantas victorias triumphalem honorem decreverunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti