L'educazione scolastica a Roma - Studentville

L'educazione scolastica a Roma

Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciat. Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtus,facile percipere et fideliter continere. Proximum imitatio;nam id quoque est docilis naturae,sic tamen,ut ea quae discit effingat,non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. Non dabit mihi spem bonae indolis qui hoc imitandi studio petet ut rideatur. Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus;alioqui non peius duxerim tardi esse ingegni quam mali. Probus autem ab illo segni et iacente plurim aberit. Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet,quaedam etiam interrogabit,sequetur tamen magis quam praeccurret. illud ingeniorum velut praecox genus non temere umquam pervenit ad frugem.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Quintiliano

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti