Complures Achivorum duces contra Ilion,magnificentissimam et antiquissimam Asiae urbem,venerunt atque vehementer pugnaverunt et virtute praeclaram gloriam obtinuerunt.Omnium ducum longe clarissimus fuit Achilles,Thetidos et Pelei filius.Inter Achivos duces tamen Nestor prudentior fuit Achille,Ulixes callidior et eloquentior Achille fuit,cum Agamemnon plura agmina regeret.Achilles tamen Agamemnone fortior fuit et superabat etiam reliquos duces.Achivi milites numquam Achille meliores fuerunt,nec audaciores sed ne procliviores quidem ad iram:Achilles simillimus puero erat.Plurimos hostes in proelis occidit,plures Troianos fugavit quam ceteri Achivi atque Hectora,strenuissimum omnium Troianorum,singulari certamine cecidit ante oppidi moenia.Achilli solus talus vulnerabilis erat et Paris,Priami filius,illum vulneravit atque virum necavit
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Versioni dai Libri di Esercizi