L'esempio degli eroi della patria - Studentville

L'esempio degli eroi della patria

Multi homines Graeci inique a suis civibus damnati atque expulsi sunt, tamen, quia bene meruerunt de suis civitatibus, hodie magna gloria sunt non in Graecia solum, sed etiam apud nos atque in ceteris terris. Eorum calamitates adhuc memoremus, tyrannos autem spernatis qui sua dominationae eos oppresserant. Inter Carthaginienses clarus fuit Hannibal consilio, virtute, rebus gestis, qui unus cum multis imperatoribus nostris per multos annos de imperio et de gloria decertavit, quem autem cives e civitatae eiecerunt; nos Hannibalem etiam hostem litteris nostris celebramus ut eius memoria semper supersit. Quare honoremus nostros Brutos, Camillos, Fabricios, Scipiones, innumerabiles alios, qui nostram rem publicam stabiliverunt; amemus patriam, pareamus senatui, defendamus bonos cives, ne praesentes fructus quaeramus, sed posteritatis gloriae serviamus. Ne deinde divitias vel corpus virorum fortium petamus, animi vero et virtutis gloriam sempiternam.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti