Libro 1, Favola 22 - Studentville

Libro 1, Favola 22

Mustela ab homine prensa, cum instantem necem effugere vellet, ‘Parce,

quaeso’, inquit ‘mihi, quae tibi molestis muribus purgo domum’. Respondit ille ‘Faceres si causa mea, gratum esset

et dedissem veniam supplici. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, noli imputare

vanum beneficium mihi’. Atque ita locutus improbam leto dedit. Hoc in se dictum debent illi agnoscere, quorum privata servit

utilitas sibi, et meritum inane iactant imprudentibus.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti