Libro 1, Par. 3 - Studentville

Libro 1, Par. 3

In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus,

non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extorsit, non ipsa ostentandae

per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria. Conditum, immo constrictum apud me ferrum est, summa

parsimonia etiam vilissimi sanguinis; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.

  • Latino
  • De clementia
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti