Libro 1, Par. 3 - Studentville

Libro 1, Par. 3

Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam

de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,–vis enim maior in illis dicendi,–sed hoc quoque

colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in

genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc

numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos

autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti